Requiem
Gabriel Fauré
Introitus
Requiem aeternam dona eis, Domine
Et lux perpetua luceat eis
Te decet hymnus, Deus, in Sion
Et tibi reddetur votum in Jerusalem
Exaudi orationem meam
Ad te omnis caro veniet
Kyrie
Kyrie eleison
Christe eleison
Kyrie eleison
Offertorium
Domine Jesu Christe, Rex gloriae
Libera animas defunctorum
De poenis inferni
Et de profundo lacu
Libera eas de ore leonis
Ne absorbeat eas tartarus
Ne cadant in obscurum
Hostias et preces tibi
Domine, laudis offerimus
Tu suscipe pro animabus illis
Quarum hodie memoriam facimus
Fac eas, Domine
De morte transire ad vitam
Quam olim Abrahae promisisti
Et semini eius
Sanctus
Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus Deus Sabaoth
Pleni sunt coeli et terra
Gloria tua
Hosanna in excelsis
Pie Jesu
Pie Jesu Domine
Dona eis requiem
Requiem sempiternam
Agnus Dei
Agnus Dei
Qui tollis peccata mundi
Dona eis requiem
Requiem sempiternam
Lux Aeterna
Lux aeterna luceat eis, Domine
Cum sanctis tuis in aeternum
Quia pius es
Requiem aeternam, dona eis, Domine
Et lux perpetua luceat eis
Libera me
Libera me, Domine
De morte aeterna
In die illa tremenda
Quando coeli movendi sunt et terra
Dum veneris judicare
Saeculum per ignem
Tremens factus sum ego, et timeo
Dum discussio venerit
Atque ventura ira
Dies illa, dies irae
Calamitatis et miseriae
Dies magna et amara valde
Requiem aeternam, dona eis, Domine
Et lux perpetua luceat eis
In paradisum
In paradisum deducant te angeli
In tuo adventu
Suscipiant te martyres
Et perducant te
In civitatem sanctam Jerusalem
Chorus angelorum te suscipiat
Et cum Lazaro quondam paupere
Aeternam habeas requiem