Sacris Solemniis
São Tomás de Aquino
Sacris Solemniis
Iuncta sint gaudia
Et ex praecordiis sonent praeconia
Recedant vetera, nova sint omnia
Corda, voces, et opera
Noctis recolitur
Cena novissima
Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus
Iuxta legitima priscis indulta patribus
Post agnum typicum
Expletis epulis
Corpus Dominicum datum discipulis
Sic totum omnibus
Quod totum singulis
Eius fatemur manibus
Dedit fragilibus
Corporis ferculum
Dedit et tristibus sanguinis poculum
Dicens: Accipite quod trado vasculum
Omnes ex eo bibite
Sic sacrificium
Istud instituit, cuius officium
Committi voluit solis presbyteris
Quibus sic congruit
Ut sumant, et dent ceteris
Panis angelicus fit panis hominum
Dat panis caelicus figuris terminum
O res mirabilis: Manducat Dominum
Pauper, servus et humilis
Te, trina Deitas unaque, poscimus
Sic nos tu visita, sicut te colimus
Per tuas semitas duc nos quo tendimus
Ad lucem quam inhabitas
Amen